Lectio Actuum Apostolorum (XII, 1-11).
In diebus illis: Misit Herodes rex
manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis
gladio. Videns autem quia placeret Iudæis, apposuit ut apprehendent et Petrum.
Erant autem dies azymorum.
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens
quatuor quaternionibus militum custodiendum, uolens post Pascha producere eum
populo. Et Petrus quidem seruabatur in carcere.
Oratio autem fiebat sine
intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Cum autem producturus eum esset
Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, uinctus catenis
duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Et ecce Angelus Domini
astitit: et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitauit
eum, dicens: Surge uelociter. Et ceciderunt catenæ de manibus eius. Dixit autem
Angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit
illi: Circumda tibi uestimentum tuum, et sequere me. Et exiens sequebatur eum,
et nesciebat quia uerum est, quod fiebat per Angelum: existimabat autem se
uisum uidere.
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, uenerunt ad
portam ferream, quæ ducit ad ciuitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes
processerunt uicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo. Et Petrus ad se
reuersus, dixit: Nunc scio uere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me
de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudæorum.
Buona giornata a tutti. :-)