giovedì 29 giugno 2017

Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum

Lectio Actuum Apostolorum (XII, 1-11). 
In diebus illis: Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. Videns autem quia placeret Iudæis, apposuit ut apprehendent et Petrum. 
Erant autem dies azymorum. 
Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, uolens post Pascha producere eum populo. Et Petrus quidem seruabatur in carcere. 
Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, uinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 
Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitauit eum, dicens: Surge uelociter. Et ceciderunt catenæ de manibus eius. Dixit autem Angelus ad eum: Præcingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi uestimentum tuum, et sequere me. Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia uerum est, quod fiebat per Angelum: existimabat autem se uisum uidere. 
Transeuntes autem primam et secundam custodiam, uenerunt ad portam ferream, quæ ducit ad ciuitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt uicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo. Et Petrus ad se reuersus, dixit: Nunc scio uere, quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudæorum.


Buona giornata a tutti. :-)





Nessun commento:

Posta un commento