✠
Sequentia sancti Evangelii secundum Ioannem (XVII: 1-11).
In illo temporm, ut
Filius tuus clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omnee: Sublevatis Iesus oculis in cœlum,
dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuu, quod dedisti ei, det eis vitam
æternam. Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem
misisti Iesum Christum. Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod
dedisti mihi, ut faciam: et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum,
claritate, quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
Manifestavi nomen tuum
hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti; et
sermonem tuum servaverunt.
Nunc cognoverunt, quia omnia, quæ dedisti mihi, abs
te sunt: quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et
cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti. Ego pro
eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi: quia tui sunt: et
mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis. Et iam non sum
in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.
Buona giornata a tutti. :-)